Thesauros Literature technical De Architectura

De Architectura

De Architectura Vitruvius Pollio

Book 2

3.1 Itaque primum de lateribus, qua de terra duci eos oporteat, dicam. non enim de harenoso neque calculoso luto neque sabulone soluto sunt ducendi, quod, ex his generibus cum sint ducti, primum fiunt graves, deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur paleaeque in his non cohaerescunt propter asperitatem. faciendi autem sunt ex terra albida cretosa sive de rubrica aut etiam masculo sabulone; haec enim genera propter levitatem habent firmitatem et non sunt in opere ponde rosa et faciliter aggerantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme