Book 9
4.2
Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam rustici vocant. Post haec frequens sit incrementi maioris surculus, ut rosmarinus,et utraque cytisus. Est enim sativa et altera suae spontis. Itemque semper virens pinus, et minor ilex: nam prolixior ab omnibus improbatur. Ederae quoque non propter bonitatem recipiuntur,
4.3
sed quia praebent plurimum mellis. Arborum vero sunt probatissimae, rutila atque alba ziziphus, nec minus tamarices,tum etiam amygdalae, persicique, ac pyri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer. Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus ac tiliae. Solae ex omnibus nocentes ut et SAac. viduae ac: vide SA. satureiam ac: satyram etiam S: satyratis A. marinum SAac. arborum SAa: arbores c. tamarices edd.: amaracus SAac. post lentiscus add. et odorata cedrus Aac: om. S. solae A: sole ac: sola S.