Book 9
15.9
Atque hic tamen modus non est in omnibus regionibus certus: quoniam pro multitudine Horum et ubertate pabuli apibus consulendum est. Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento, quod est simile cultro, insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus bracchiis excipiendi, atque ita promendi: sin autem transversi tectis cavearum inhaerent, tunc scalprato ferramento est opus, ut adversa fronte impressi desecentur.
15.10
Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui pullos continent, ut examini progenerando reserventur. in concordia ac: in cordia SA. eiusdem ac: eius quem SA. sint Aac: sunt S. post siqui add. tamen SAac. Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum, in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, nequid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant, et persecutae consumunt. Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes.