Book 9
15.4
Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,ut sive eaque vasa quae Aac: eaqueus aquae S. vindemia ac: -am SA. et immune c: etiam rure SAa. inspicies a: aspicies c: inspiciens SA. a Georg. IV. 168. b Ib. semipleni favi sint, differantur: sive iam liquore completi, et superpositis ceris tamquam opereulis obliti, demetantur. Dies vero castrandi fere matutinus occupandus est. Neque enim convenit aestu medio exasperatas apes lacessiri.Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum habens scalprum; alterum prima fronte planum et acutissimum: quo melius hoc favi succidentur,illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit, attrahatur.
15.5
Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo. Ea porro vase fictili prunis immixta conduntur: idque vas ansatum simile angustae ollae figuratur, ita ut altera pars sit acutior, per quam modico foramine fumus emanet: altera latior, et ore paulo latiore,