Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 9

14.19 Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus absumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint. Quod fieri ait et Achaiae regionibus, ubi transferuntur in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus, cum ex aliis transferuntur Scyrum, nec minus in Sicilia, cum ex reliquis eius partibus in Hyblam
14.20 conferuntur. Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto meliorem qualitatem capiunt, quanto iucundiore sit materia cera confecta. Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecipit, veteresque et tineosos, et labantes favos eximere: nec nisi paucos et optimos reservare, ut simul etiam ex meliore flore quam ab ac: om. SA. felicitatem suppetere ac: om. SA. transferuntur c: transportantur SAa. hyblam A: hybleam Sc: hibleaem a. ex matutino—tanto om. A. labantis ac: labentis A: laventis S. plurimi fiant: eaque vasa, quae quis transferre velit, non nisi noctibus et sine concussione portare.
15.1 Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia,2 propter quam totius anni labor exercetur. Eius maturitas intelligitur cum animadvertimus fucos ab apibus expelli ac fugari. Quod est genus amplioris incrementi, simillimum api, sed, ut ait Vergilius, ignavum pecus, et immune,3 sine industria favis assidens.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme