Book 9
13.11
Saepe etiam vitio quod Graeci φαγέδαιναν vocant, intereunt. Siquidem cum sit haec apium consuetudo, ut prius tantum cerarum confingant, quantum putent explere se posse, non nunquam evenit, consummatis operibus cereis, ut, dum examen conquirendi mellis causa longius evagatur, subitis imbribus, aut turbinibus in silvis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat: quod ubi factum est, reliqua paucitas favis complendis non sufficit; tuncque vacuae .cerarum partes computrescunt,et vitiis paulatim serpentibus, corrupto melle, ipsae quoque apes intereunt.
13.12
Id ne fiat, vel duo populi coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras explere: vel si non est facultas alterius exanimis, ipsos favos, ante quam putrescant, vacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert, ne admodum hebes ferramentum (quia non facile penetret) vehementius impressum favos sedibus suis commoveat: quod si factum est, apes domicilium derelinquunt.