Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 9

8.9 Sed cum animadverteris celeriter redeuntes, non aegre persequens iter volantium ad sedem perduceris examinis. In iis autem quae longius meare videbuntur, solertior adhibebitur cura, quae talis est. Arundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea per quod foramen exiguo melle vel defruto instillato, ponitur iuxta fontem. Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis complures apes irrepserunt,tollitur talea, et apposito foramini pollice non emittitur, nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti: atque is, dum sufficit, persequitur evolantem.
8.10 Cum deinde conspicere possit apem,tum alteram emittit: et si eandem petit caeli partem, vestigiis prioribus inhaeret. Si minus, aliam atque aliam foramine adaperto patitur egredi; regionemque pracparandumque SAac. hac SA: hanc ac. commoratur SAc: -os a. id ac: in SA. temporis SAac. alba ter et alia S: alvatere talea A: ab latere talea a: ab latera talea c. defriti SA: defruto ac. irrepserunt ac: inperserunt SA. apposito ac: imposito SA. cum ac: om. SA. desit ac: possit SA. apem tum ac: apertum SA. petit ac: cepit SA. notat, in quam plures revolent, et eas persequitur, donec ad latebram perducatur examinis. Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit, aeris strepitu coercetur. Nam statim sono territum vel in frutice vel in editiore silvae fronde considet, et a vestigatore praeparato vase reconditur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme