Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 9

8.7 Ubicunque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes, quam, quibus utantur, vicinos eligunt fontes. Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium. Nam si paucae admodum circumvolant (nisi tamen complura capita rivorum diductas faciunt rariores) intelligenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur.
8.8 At si commeant frequentes, spem quoque requiem ac: quiem SA. debebimus SA: debemus ac. quod ac: quoque SA. refert Aac: referunt S. aucupandi examina maiorem faciunt; eaque sic inveniuntur. Primum quam longe sint explorandum est, praeparandaque in hanc rem liquida rubrica: qua cum festucis illitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus eodem loco facilius redeuntes agnoscere poteris; ac si non tarde id facient, scies eas in vicino consistere: sin autem serius, pro morae tempore aestimabis distantiam loci.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme