Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 9

7.4 Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, in ac: per SA. post altitudinis add. totidemque crassitudinis ac: om. SA. ante tergo add. et frontibus SAa: om. edd. sunt A ac: sint S. nee SAac. cereis ac: ceteris SA. et si forte tamen incesserint,non immorentur, sed per aditum effluant. Propter quos convenit alvearia porticibus supermuniri; sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegmen cum frigora et pluvias, tum et aestus arcet. Nec tamen ita nocet huic generi calor aestatis ut hiemale frigus.Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod Aquilonis excipiat iniuriam, stabulisque praebeat teporem.
7.5 Nec minus ipsa domicilia, quamvis aedificio protegantur,obversa tamen ad hibernum orientem componi debebunt, ut apricum habeant apes matutinum egressum, et sint experrectiores. Nam frigus ignaviam creat; propter quod etiam foramina, quibus exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant: eaque satis est ita forari, ne possint capere plus unius apis incrementum. Sic nec venenatus stellio, nec obseaenum scarabaeivel papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme