Book 9
7.2
Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo circumstructa: seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint. Nam et qua procedunt, nonnunquam patefaciendae sunt,et multo magis a tergo, quia subinde curantur examina.
7.3
Sin autem nulli parietes alvis intervenient, sic tamen collocandae erunt, ut paulum altera ab altera distet, ne,cum inspiciuntur, ea, quae in curatione tractatur, haerentem sibi alteram concutiat, vicinasque apes conterreat, quae omnem motum imbecillis ut cereis scilicet operibus suis tamquam ruinam timent. Ordines quidem vasorum superinstructos in altitudinem tres esse abunde est, quoniam summum sic quoque parum commode curator inspicit.