Book 9
6.1
Igitur ordinatis sedibus, alvearia 4 fabricanda sunt pro conditione regionis. Sive illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas alvos 5 faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent,6 nec candent aestate; sive ferulis exuberat, iis quoque, quod sunt naturae corticis similes, aeque commode vasa texuntur. Si neutrum aderit, opere textorio 7 sali-cibus connectentur: vel si nec haec suppetent, marinum SAac. quaecunque A2ac: quae SA1. ἠχοῦσ om. ac. alvearia ac: albaria SA. alvos A2c: albos SA1: alveos a. frigent SAa: rigent c. opere textorio edd.: opererio S: operario Aa: opere vitorio c. ligno cavaearboris aut in tabulas desectae fabricabuntur.
6.2
Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus, et gelantur hiemis frigoribus. Reliqua sunt alvorum genera duo, ut vel ex fimo fingantur,vel lateribus extruantur: quorum alterum iure damnavit Celsus, quoniam maxime est ignibus obnoxium; alterum probavit, quamvis incommodum eius praecipuum non dissimulaverit, quod, si res postulet, transferri non possit.