Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 9

5.5 Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus alvearia A2ac: albaria SA1, quo om. SAac. alveis A2ac: alubis SA. prima novi edd.: vere novo SAac. extracta SA1: extructo A2ac. immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
5.6 Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parvi, maximeque propter salubritatem (nam sunt etiam remedio languentibus) cytisi, tum deinde casiae atque pini et rosmarinus:quin etiam cunilae et thymi frutices, item violarum, vel quaecunque utiliter deponi patitur qualitas terrae. Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris caeni. Nec minus vitentur cavae rupes aut vallis argutiae, quas Graeci vocant ἠχοῦσ.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme