Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 9

5.2 Verum si positio repugnabit, nec maxima tamen incommoda congruent,sic quoque magis expediet sub oculis domini esse apiarium. Sin autem cuncta fuerint inimica, certe vicina vallis occupetur, quo saepius descendere non sit grave possidenti. Nam res ista maximam fidem desiderat; quae quoniam rarissima est, interventu domini tutius custoditur. Neque ea arbusto SAac. post oleribus add. et stercorosis herbis a: om. SA: et stercoris herbis c (in marg.) A. verum A2ac: vel et S: vellet A1. congruent A2oc: congluent SA1. curatorem fraudulentum tantum, sed etiam immundae segnitiae perosa est. Aeque enim dedignatur, si minus pure habita est, ac si tractetur fraudulenter.
5.3 Sed ubicumque fuerint alvearia non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus, exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius: iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo condatur instrumentum: sitque maxime repletum praeparatis alveis ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et siqua sunt alia, quae languentibus adhibentur.
5.4 Palmaque vestibulum aut ingens oleaster obumbret, Ut cum prima novi ducent examina reges, Vere suo, ludetque favis emissa iuventus: Vicina invitet decedere ripa calori, Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur, vel extracta manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme