Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 9

4.4 taxi repudiantur. Mille praeterea semina vel crudo cespite virentia, vel subacta sulco, flores amicissimos apibus creant, ut sunt in virgineo solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi. At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,tum puniceae rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.Iam vero notae vilioris innumerabiles nascuntur herbae cultis atque pascuis regionibus, quae favorum ceras exuberant:
4.5 ut vulgares lapsanae, nec his pretiosior armoracia, rapistrique olus, et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca, et eiusdem nominis edomita, quam Graeci σταφυλῖνον
4.6 vocant. Verum ex cunctis, quae proposui, quaeque omisi temporis compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis praecipui mella reddit thymus.Eximio deinde proximum thymbra, serpyllumque et origanum. Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinus ros et nostras cunila, quam dixi satureiam. Mediocris deinde gustus tamaricis ac ziziphi flores, reliquaque, quae proposuimus, cibaria.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme