Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 9

pr.1 Venio nunc ad tutelam pecudum silvestrium etapium educationem: quas et ipsas, Publi Silvine, villaticas pastiones iure dixerim; siquidem mos antiquus lepusculis capreisque, ac subus feris iuxta villam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat vivaria, ut et conspectu suo clausa venatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, velut e cella promeretur. Apibus quoque dabatur sedes adhuc nostra memoria vel in ipsis villae parietibus excisis, vel in profectis porticibus ac pomariis. Quare quoniam tituli, quem praeseripsimus huic disputationi, ratio reddita est, ea nunc quae proposuimus singula persequamur.
1.1 Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suae claudunt, contenti sunt, utcunque competit proximus aedificio loci situs, munire viva- post silvestrium om. et SA. suo clausa ac: sui clausa A: sui classa S. dabantur SAac. rium, semperque de manu cibos et aquam praebere: qui vero quaestum reditumque desiderant, cum est vicinum villae nemus (id enim refert non procul esse ab oculis domini) sine cunctatione praedictis animalibus destinant.Et si naturalis defuit aqua, vel inducitur fluens, vel infossi lacus signino consternuntur, qui receptam pluviatilem contineant.Modus silvae pro cuiusque facultatibus occupatur;
1 / 50 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme