Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 8

2.10 tum lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes bracchiis alae, tum procerissimae caudae, duplici ordine, singulis utrinque prominentibus pinnis inflexae: quinetiam vasta femina et frequenter horrentibus plumis hirta: robusta crura, nec longa, sed infestis velut sudibus nocenter armata.
2.11 Mares autem, quamvis non ad pugnam neque ad victoriae laudem prae-parentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces, et ad saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur: nam interdum resistere debent, et protegere coniugalem gregem: quin et attollentem minas serpentem, vel aliud noxium animal interficere.
2.12 Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur.Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces, nee fecundae matres: quae tamen ternae singulis maritantur. Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum, multoque magis ad excludendum, ravidi edd.: rabidi c: rubidi SA: rubicundi a. paleae Aac: galeae S. iubae om. A. femina Aac: femini S. mares SAac. comparantur Aac: comparant S. raro fetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme