Book 8
15.5
Nam quemadmodum desiderant esse quo irrepant, et ubi delitescentibus fluvialibus animalibus insidientur, ita offenduntur, si non sunt libera spatia, qua permeent. Extra lacum deinde per vicenos undique pedes gramine ripae vestiantur: sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia, quibus innidificent aves: eaque contegantur intersitis buxeis aut myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum.
15.6
Statim deinde perpetuus canaliculus humi de-pressus construatur, per quem quotidie mixti cum aqua cibi decurrant: sic enim pabulatur id genus avium. Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum: sed ubi copia est, etiam glans ac vinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si sit facultas, datur cammarus, et atque SAac. apricitate ac: apricitatem SA. quo edd.: qui codd. fluvialibus SA: fluviaticis ac. undique ac: undequi SA. pabulatur Aac: ambulatur S. a Nelumbium speciosum, a plant of the lily kind which grows in the lakes and marshes of Egypt. rivalis alecula, vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia.