Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 8

14.7 Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbae urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis anserculis, quos enecant urticae, si teneros pupugerint. Pullis autem formandis excudendisque triginta diebus opus est, cum sunt frigora: nam tepidis XXV satis est. Saepius tamen anser trigesimo die nascitur.
14.8 Atque is dum exiguus est, decem primis diebus pascitur in hara clausus cum matre: postea cum serenitas permittit, producitur in prata, et ad piscinas. Cavendumque est, ne aut aculeis urticae compungatur, aut esuriens mittatur in pascuum: sed ante concisis intubis vel lactucae foliis saturetur. Nam si est adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidi-oribus herbis obluctatur ita pertinaciter, ut collum abrumpat. Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte praebetur. Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium compellitur, et hordeo alitur: quod et matricibus praebere non inutile est.
14.9 Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vicenos adici; nec rursus omnino cum maioribus includi, quoniam vali- excusis edd.: excussis codd. clausus ac: clausum SA. dior enecat infirmum. Cellas, in quibus incubitant, siccissimas esse oportet, substratasque habere paleas: vel si eae non sunt, crassissimum quodque faenum. Cetera eadem, quae in aliis generibus pullorum servanda sunt, ne coluber, ne vipera, felesque, aut etiam mustela possit aspirare: quae fere pernicies ad internecionem prosternunt teneros.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme