Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 8

5.25 quamdiu feminas implere potuerint. Nam rarior est in his avibus mariti bonitas. Eodem quoque tempore infricatur c: infricantur Aa: infriantur S. cohortibus aqua potatur ac: cohortibus fuit aqua SA. ordeo triticeo ac: hordeo tritico A: hordeo trittico S. post servetur add. ne SA. ut om. SA. itemque aut parum S. parum bonae om. SA. velut mares ac: vel mane SA. atque etiam calcare om. SA: atque calcare a: aut etiam calcare c. cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
6.1 Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae: quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt: deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant: alii salibus integris adoperiunt: alii muria tepefacta durant.
6.2 Sed omnis sal,quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere: quae res ementem deferret. Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.
7.1 Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi. Locus ad hanc rem desideratur maxime calidus, et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coarctatae, ne versari possint.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme