Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 8

4.4 Siccus etiam pulvis et cinis, ubicunque cohortem porticus vel tectum protegit, iuxta parietes re-ponendus est, ut sit quo aves se perfundant. Nam his rebus plumam pinnasque emundant: si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno,
4.5 cohortales aves pulvere vel cinere lavari. Gallina post primam emitti, et ante horam diei undecimam claudi debet: cuius vagae cultus hic, quem diximus, possit ac: possint SA. possunt edd: potest SAac. declinato SAac: declinante edd. possitque ac: possintque SA. cinere om. SA. a The well-known Ionian philosopher of the late 6th century B.C. erit: nec tamen alius clausae, nisi quod ea non emittitur sed intra ornithonem ter die pascitur maiore mensura. Nam singulis capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum vagis bini praebeantur.
4.6 Habeat tamen etiam clausa oportet amplum vestibulum, quo prodeat, et ubi apricctur: idque sit retibus munitum, ne aquila vel accipiter involet. Quas impensas et curas, nisi locis,quibus harum rerum vigent pretia, non expedit adhiberi. Antiquissima est autem cum in omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris; qui nisi eam domino servat, nullus ornithonis quaestus vincet impensas. De tutela satis dictum est: nunc reliquum ordinem prosequemur.
5.1 Confecta bruma parere 6 fere id genus avium consuevit. Atque earum quae sunt fecundissimae, locis tepidioribus circa calendas Ianuarias ova edere incipiunt; frigidis autem regionibus eodem mense post idus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme