Book 7
3.5
gregem, nisi cum est fatigatus libidine. Mutilus autem, cum se tanquam exarmatum intelligat, nec ad rixam promptus est, et in venere mitior. Itaque capri vel arietis petulci saevitiam pastores hac astutia repellunt. Mensurae pedalis robustam tabulam configunt aculeis, et adversam fronti cornibus religant. Ea res ferum prohibet a rixa, quoniam stimulatum suo ictu ipsum se sauciat.
3.6
Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medicinas diligentissime conscripsit, affirmat pugnacem arietem mitigari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curvantur in flexum. Eius quadrupedis aetas ad progenerandum optima est trima: nec tamen inhabilis usque in annos octo. Femina post bimatum maritari debet, iuvenisque habetur quinquennis:
3.7
fatiscit post annum septimum. Igitur, ut dixi, mercaberis oves intonsas.: variam et canam improbabis, quod sit incerti coloris. Maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis. Eliges bimam vasti corporis, cervice prolixi villi, nec asperi, naturali telo S: naturate loco A. inire ac: ini SA. arietis a: arietes SA. prohibet o: prohibita SA. mercaberis ed. pr.: mercaveris S: mercaris Aac. intonsas S: intonsis Aac. calvamque Richter: et canam prior. edd. trima dente ed. pr.: trime dentem SAac. cervi et SAac. a See note on Book I. 1. 8. lanosi et ampli uteri. Nam vitandus est glaber et exiguus.