Book 7
12.8
Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui damas cervosque et velocissima sectatur animalia, nec tam obesus aut gravis, quam villae horreique custos: sed et robustus nihilominus,
12.9
et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam et ad pugnam, nec minusad cursum comparatur, cum et lupi repellere insidias, et raptorem temeri SA. nam illi nisi ac: quam inlinisi SA. disciplina SA. institutis S: -i A. refert an R: refertam an A2: refertam SA1. adoriantur a: odorantur c: oderantur SA1. proprius SAac. accidere SA1. pastoribus SAa: pastoralibus c. tamen SA. rupi SA. ferum consequi fugientem praedam excutere atque auferre debeat. Quare status eius longior pro-ductiorque ad hos casus magis habilis est quam brevis aut etiam quadratus: quoniam, ut dixi, nonnumquam necessitas exigit celeritate bestiam consectandi. Ceteri artus similes membris villatici canis aeque probantur.
12.10
Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnes sine discrimine canes hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est,farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido: nam fervens rabiem creat.