Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 7

12.5 Mores autem neque mitissimi, neque rursus truces atque crudeles; quod illi furem quoque adulantur, hi etiam domesticos invadunt. Satis est severos esse nec blandos, ut non-nunquam etiam conservos iratius intueantur, semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia vigilantes conspici, nec erronei,sed assidui vestio S: bestico A1. advenit S: -erit AR. noctu ne S: nocte ne A: nocte nec ac. auriculis SA. errore ne S1: errore A: erronei a: arronei c. et circumspecti magis quam temerarii.Nam illi nisi quod certum compererunt, non indicant: hi vano strepitu et falsa suspicione concitantur.
12.6 Haec idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum, sed etiam disciplina mores facit, ut et cum emendi potestas fuerit, eiusmodi probemus, et cum educabimus domi natos, talibus institutis formemus.
12.7 Nec multum refert an villatici corporibus graves et parum veloces sint: plus enim cominus et in gradu, quam eminus et in spatioso cursu facere debent. Nam semper circa septa et intra aedificium consistere, immo ne longius quidem recedere debent, satisque pulchre funguntur officio, si et advenientem sagaciter odorantur,et latratu conterrent, nec patiuntur propius accedere,vel constantius appropinquantem violenter invadunt. Primum est enim non adtentari, secundum est lacessitum fortiter et perseveranter vindicari. Atque haec de domesticis custodibus; illa de pastoralibus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme