Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 7

10.4 Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae commixta, ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta.Solet etiam universumpecus aegrotare ita, ut emacietur, nec cibos capiat, productumque in pascua medio campo procumbat, et quodam veterno pressum somnos aestivo sub sole captet.
10.5 Quod cum facit, totus grex tecto clauditur stabulo, atque uno die abstinetur potione et pabulo:postridie radix anguinei cucumeris trita et commixta cum aqua datur sitientibus: quam cum pecudes biberunt, nausea correptae vomitant, atque expurgantur, omnique bile depulsa, cicercula vel faba dura muria con- cum per R: compca S: cumpca A. gari R: cari S1. sale SAR. abiecta A R: obiecta S. universam SA1: -um A2R. productusque SA. paulo SA. anguinei R: sanguinei SA. spersa, deinde, sicut hominibus, aqua calida potanda permittitur.
10.6 Sed cum omni quadrupedi per aestatem sitis sit infesta, tum suillo maxime est inimica. Quare non ut capellam vel ovem, sic et hoc animal bis ad aquam duci praecipimus: sed si fieri potest, iuxta flumen aut stagnum per ortum Caniculae detineri: quia cum sit aestuosissimum, non est contentum potione aquae, nisi obesam ingluviem atque distentam pabulis alvum demerserit ac refrigeraverit: nec ulla re magis gaudet, quam rivis atque caenoso lacu volutari.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme