Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 7

9.9 est. Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.Itaque mane priusquam procedant in pascua, conditivis cibis sustinenda sunt, ne immaturis herbis citetur alvus, eoque vitio pecus emacietur. Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates includantur. Nam praecipue sues cater- effodiantque R: et fodiantque SA. stirpi SAac. generibus om. SA. recondenda S2: reconda S1A: recondita ac. lactent ex cit. Palladii (III. 20. 3): lantiunt SA: lanciunt nocet SA. sustinenda SAac. per om. SA. harae om. SA. parto SA. vatim atque incondite cum sunt pariter inclusae,
9.10 super alias aliae cubant et fetus elidunt. Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat. Nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat, et si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus. Omnium, quas pascit, et matricum et iuniorum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. Semper observet enitentem, claudatque ut in hara fetum edat.
9.11 Tum denotet protinus quot et quales sint nati, et curet maxime ne quis sub nutrice aliena educetur 5: nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, aeque alieno ac suo praebet ubera.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme