Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 7

9.1 In omni genere quadrupedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius 1 patri similior est progenies, quam matri. Quare etiam in suillo pecore verres probandi sunt totius quidem corporis amplitudine 2 eximii,3 sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis, nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostri4 brevis 5 et resupini.6 Maximeque ad rem pertinet, quam salacissimos esse ineuntes.Ab annicula aetate commode progenerant, dum quadrimatum agant:
9.2 possunt tamen etiam semestres implere feminam. Scrofae probantur longissimistatus, et ut sint reliquis membris similes descriptis verribus. Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae grex eligendus est; si temperata atque aprica, glabrum pecus vel etiam pistrinale album potest pasci.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme