Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 7

8.6 tertium,si sole exustus est. Hoc genus casei potest etiam trans maria permitti. Nam is, qui recens intra paucos dies absumi debet, leviore cura conficitur. Quippe fiscellis exemptus in salem muriamque demittitur, et mox in sole paulum siccatur. Nonnulli antequam pecus numellis induant,virides pineas nuces in mulctram demittunt, et mox super eas emulgent, nec separant, nisi cum transmiserint in formas coactam materiam. Ipsos quidam virides conferunt nucleos, et laeti permiscent,
8.7 atque ita congelant. Sunt qui thymum contritum cribroque colatum cum lacte cogant. Similiter qualiscunque velis saporis efficere possis, adiecto quod elegeris condimento. Illa vero notissima est ratio faciendi casei, quem dicimus manu pressum.Namque is paulum gelatus in mulctra dum est tepefacta,rescinditur et fervente aqua perfusus vel manu figuratur,vel buxeis formis exprimitur. Est etiam non ingrati saporis muria perduratus, atque ita malini ligni vel culmi fumo coloratus. Sed iam redeamus ad originem. sic neque S: -s igneas A: ligneas c. tertium S: tertio AR. muriamque S: murtamq; A. induant Brouckhusius: indurat SA transmiserint ed. pr.: transierunt SAR. vanu SA. pressum a: -us c: pressu SA. caelatus S: celatus AR. mulctra dum S: mulctrandum AR. tepefacta ed. pr.: neres phata S: neres fata A. figuratur Ald.: figuratus SAR.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme