Book 7
6.1
Et quoniam de oviarico satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius, quam campestrem 6 situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt.
6.2
Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis,plena et brevi cervice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo. Nam et ipse tondetur Usum in castrorum ac miseris velamina nautis. id factum S2: infactum S1ac. obsident SAR. lingua S2A1: longua S1: Unquam AR. tertia SA1. cupressi trita S: cum pressurita AR. campestre R: campreste S1A. alaternus S: alternus Aac. crassis S: erasis AR. flaccidis ac: placcidis S1A1.
6.3
Est autem mensum septem satis habilis ad progenerandum:quoniam immodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, matrem stupro supervenit, et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod immatura veneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est. Itaque quinquennis parum idoneus habetur feminis implendis.