Book 7
5.10
Facit etiam sulfuris triti et picis liquidae modus aequalis igne lento coetus. Sed Georgicum carmen affirmat nullam esse praestantiorem medicinam, Quam si quis ferro potuit rescindere summum Ulceris os: alitur vitium, vivitque tegendo. Itaque reserandum est, et ut cetera vulnera, medica-mentis curandum. Subicit deinde aeque prudenter, febricitantibus ovibus de talo vel inter duas ungulas sanguinem emitti oportere:nam plurimum, inquit Profuit incensos aestus avertere, et inter Ima ferire pedis salientem sanguine venam.
5.11
Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem de-trahimus. Clodigo quoque dupliciter infestat ovem, sive cum subluvies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur: seu cum idem locus quadam SAR. hac ipsa SA: hanc ipsam a: hac ipsam c. singulis urnis eius Lundström ex cit. Palladii; singularis triti et picis eius S: singularis triti et picis A. liquaminis A1. fricti sali sestarios S1: frictis aliis extarios A1: fruti salis sextarios a. lento S: lente AR. mitti SA. oportet SAR. id quid S: id quod A1ac. clodigo Svennung: Clodi S: eludi A1: cladi ac. infestato SR. tuberculum habet, cuius media fere parte canino similis extat pilus, eique subest vermiculus.
5.12
Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulfure atque aceto mixtis litae curentur, vel tenero punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata,vel combusta galla cum austero vino levigata et inlita.