Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 7

5.5 Oves frequentius, quam ullum aliud animal in-festantur scabie: quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt: praecipue coloniis SAac. illa si S: illas in Aac. infestantur A2R: -atur S: infertur A1. a Vergil, Gecrg. III. 441 f. tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.
5.6 Haec ubi coepit irrepere, sic intelligitur: vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve detergent: quod ubi aliquam facientem videris, comprehendere oportebit, et lanam diducere: nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.
5.7 Sunt autem complura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quaedam reperirinequeunt, ut ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea compositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album elleborum.Potest etiam scabritiem tollere succus viridis cicutae:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme