Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 7

5.3 Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus si minus celestis S: si minusca et gustis A. sub dio ed. pr.: subsidio SAR. exhausta ed. pr.: excausa A1: exhausa S: exausta ac. qua SAR. quia remur esse S2: qui aremus res se S1: quiremus resse Aac. a Book VI. 6-19 and 30-35. aggravetur: nec tamen in totum pigre ac segniter agere. Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum fuerit perductus,
5.4 in lacinias colonis distribuatur. Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, observare debemus si universae laborabunt: illa, si singulae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme