Book 7
4.6
Nec tantum caeno aut stercore, sed nates SA: nate ac. expleverunt A2a: expleverint c: expluerunt SA1. omnis SA. quia addidi. maiorem ed. pr.: maioris SAac. exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur: quod ut fiat, Disce et odoratam stabulis incendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros. Saepe sub immotis praesepibus, aut mala tactu, Vipera delituit, caelumque exterrita fugit: Aut tecto assuetus coluber. Quare, ut idem iubet: cape robora, pastor, Tollentemque minas, et sibila colla tumentem Deice. Vel ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebres capillos,aut cervina saepius ure cornua, quorum odor maxime non patitur stabulis praedictam pestem consistere.
4.7
Tonsurae certum tempus anni per omnes regiones servari non potest, quoniam nec ubique tarde, nec celeriter aestas ingruit: et est modus optimus considerare tempestates, quibus ovis neque frigus, si lanam detraxeris, neque aestum, si nondum detonderis,sentiat. Verum ea quandoque detonsa fuerit, ungi debet tali medicamine: succus excocti lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura miscentur,