Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 7

4.4 Plures autem in eiusmodi gregibus quam in hirtis masculos enutrirc oportet. Nam prius quam feminas inire possint mares castrati, cum bimatum expleverunt,enecantur, et pelles eorum propter pulchritudinem lanae maiore pretio quam alia vellera mercantibus traduntur. Liberis autem campis et omnisurculo ruboque vacantibus ovem Graecam pascere meminerimus, ne, ut supra dixi, et lana carpatur et tegumen.
4.5 Nec tamen ea minus sedulam curam foris, quia non quotidie procedit in pascua, sed maiorem domesticam postulat. Nam saepius detegenda et refrigeranda est: saepius eius lana diducenda, vinoque et oleo insuccanda, nonnunquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas: idque ter anno fieri sat est. Stabula vero frequenter everrenda et purganda, humorque omnis urinae deverrendus est, qui commodissime siccatur perpetratis tabulis, quibus ovilia consternuntur, ut grex supercubet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme