Book 6
2.10
Si vero non pigeat iugum fabricare, quo tres iungantur, per hanc machinationem consequemur, ut etiam contumaces boves gravissima opera non recusent. Nam ubi piger iuvencus medius inter duos veteranos iungitur, aratroque iniecto terram moliri cogitur, nulla est imperium respuendi facultas. Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur: seu consistit, duobus gradientibus etiam invitus obsequitur: seu conatur decumbere, a valentioribus sublevatus trahitur: propter quae undique necessitate contumaciam de-ponit, et ad patientiam laboris paucissimis verberibus perducitur.
2.11
Est etiam post domituram mollioris generis bos, qui decumbit in sulco: eum non saevitia, sed ratione censeo emendandum. Nam qui stimulis aut ignibus aliisque tormentis id vitium eximi melius iudicant, verae rationis ignari sunt: quoniam pervicax contumacia plerumque saevientem fatigat. Propter quod utilius est citracorporis vexationem fame potius et siti cubitorem bovem emendare. Nam eum vehementius afficiunt naturalia desideria, quam per add. Lundström. terra molli codd. rationem SA: sed ratione ac. citra S: circa AR.