Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 6

37.11 Annicula mula recte a matre repellitur, et amota montibus aut feris locis pascitur, ut ungulas duret, sitque postmodum longis itineribus habilis. Nam clitellis aptior mulus. Illa quidem agilior: sed uterque sexus et viam recte graditur, et terram commode proscindit, nisi si pretium quadrupedis rationem rustici onerat,aut campus gravi glebarobora boum deposcit. maris SAR. subigitur S: iniungitur AR. claris SAR. quod SAR. pronam SAR. seris SAR. sique SA: sitque ac. quod SAR. onerant SAR. gleba S: graebra A1: craebra A2: crebra R. a Compare Chapter XIX above.
38.1 Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui: propria tamen quaedam vitia non omittam, quorum remedia subscripsi. Equienti mulae cruda brassica datur. Suspiriosae sanguis detrahitur, et cum sextario vini atque olei thuris semuncia marrubii succus instar heminae mixtus infunditur.
38.2 Suffraginosae hordeacea farina imponitur, mox suppuratio ferro reclusa linamentis curatur, vel garioptimi sextarius cum libra olei per narem sinistram demittitur, admisceturque huic me-dicamini trium vel quattuor ovorum albus liquor separatis vitellis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme