Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 6

37.9 Nec tamen tenerae feminae committetur. Nam nisi prius ea marem cognovit,adsilientem admissarium calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum. Id ne fiat, degener ac vulgaris sobolem R: subole S1A1: sobole S2. mixtus S: mixtu A. protinus Lundström: ptri A: ptris S: patri c. ae SA1: ac A2R. desideranti S: destinanti AR. nutritus S: nutritur AR. potest a tenero S: potestate vero AR. conversatus S: -ur AR. inire permitti Lundström: inaremitti S: in are mitti A. concidatur SAR. cognovit ed. pr.: concivit SAR. asellus admovetur, qui solicitet obsequia feminae: neque is tamen inire sinitur. Sed, si iam est equa veneris patiens, confestim abacto viliore, pretioso marisubigitur.Locus est ad hos usus extructus, machinam vocant rustici, duos parietes adverso clivulo inaedificatos qui angusto intervallo sic inter se distant, ne femina conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit.
37.10 Aditus est ex utraque parte, sed ab inferiore clatris munitus: ad quae capistrata in imo clivo constituitur equa, ut et prona melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi praebeat. Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua nutrit. Id enim utilius est, quam quod quidam faciunt, ut et fetam nihilominus admisso equo impleant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme