Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 6

37.8 Igitur qualem descripsi asellum, cum est protinus genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici. Ea optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti praebet ubera. Sic nutritus admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero conversatus equis familiariter earum consuetudinem appetere. Sed ei non oportet minori quam trimo inire permitti.Atque id ipsum si concedatur,vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo et largo hordeo firmandus, nonnunquam etiam salivandus erit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme