Book 6
37.4
Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma prae- superiectum Lundström: -u SAR. est et AR: et est S. labore ed. pr.: laborare SAR. exercitatione ed. pr.: excitatione SAR. marem a: mare SA 1R. quadam ed. pr.: quadram SA. principis SA. mula S: multa AR. formam SA: forma a. a In the translation of this part of Columella, ass is the female donkey. b R.R., II. 1. 27. c Sec Book I. 1. 10. stantius, quam quod seminavit asinus quamvis possit huic aliquatenus comparari quod progenerat onager, nisi et indomitum, et servitio contumax silvestris mores, strigosumque patris praefert habitum. Itaque eiusmodi admissarius nepotibus magis quam filiis utilior est. Nam ubi asina et onagro natus admittitur equae, per gradus infracta feritate quicquid ex eo provenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam refert.
37.5
Qui ex equo et asina concepti generantur, quamvis a patre nomen traxerint, quod hinni vocantur, matri per omnia magis similes sunt. Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento est speciosior.
37.6
Verumtamen ab aspectu non aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice valida, robustis ac latis costis, pectore musculoso et vasto, feminibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri vel maculosi.Nam murinus cum sit in asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in mula.