Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 6

24.4 quod et ipsum raro accidit. Nam quamvis plena fetu non expietur libidine: adeo ultra naturae terminos etiam in pecudibus plurimum pollent blandae voluptatis illecebrae. Sed non dubium est, ubi pabuli sit laetitia, posse omnibus annis partum educari; at ubi penuria est, alternis submitti: quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri gravetur onere. Quae cum partum edidit, nisi cibis fulta est, quamvis bona nutrix, labore fatigata nato subtrahit alimentum.
24.5 Itaque et fetae cytisus viridiset torrefactum hordeum,maceratumque ervum praebetur, et tener vitulus torrido molitoque milio et permixto cum lacte salivatur. Melius etiam in hos usus Altinae vaccae parantur, quas eius regionis incolae cevas appellant. Eae sunt humilis staturae, tam SAR. gravetur S: graventur AR. viridis ed. pr.: viri SAR. in horreum SAR. tener vitulus Pontedera: tenuervitolus S1: tenue vitulus S1: tenuẽ vitulus S2: teneruit olus A gevas S: cevas Aac. a I.e. from the point of view of nursing their young. b A town near Venice. c This word is probably the origin of the Low German Keue. lactis abundantes, propter quod remotis earum fetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus: vel si hoc praesidium non adest, faba fresa et vinum recte tolerat, idque praecipue in magnis gregibus fieri oportet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme