Book 6
14.2
Interdum et tumor palati cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut bos in latus pendere videatur. Ferro palatum prodest et sauciare, ut sanguis profluat, et exemptum valvulis ervum maceratum, viridemque frondem, vel aliud molle pabulum, dum sanetur, praebere.
14.3
Si in opere collum contuderit,praesentissimum est remedium sanguis de aure emissus: aut si id factum, non erit, herba, quae vocatur avia,eum sale trita et imposita. Si cervix mota et deiecta est, considerabimus quam in partem declinet, et ex diversa auricula sanguinem detrahemus. Ea porro vena, quae in aure videtur esse amplissima, sarmento prius pelle SAR. bos in latus Lundström: bos lotus SAR. prodest add. Schneider ex Vegetio iv. 14. contuderit S: contunderit AR. avia Aldus: habia SAR. verberatur. Deinde cum ad ictum intumuit, cultello solvitur; et postero die iterum ex eodem loco sanguis emittitur, ac biduo ab opere datur vacatio. Tertio deinde die levis iniungitur labor, et paulatim ad iusta perducitur.
14.4
Quod si cervix in neutram partem deiecta est, mediaque intumuit, ex utraque auricula sanguis emittitur. Qui cum intra triduum, cum bos vitium cepit, emissus non est, intumescit collum, nervique tenduntur, et inde nata durities iugum non patitur.