Book 6
pr.4
Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore: quoniam et solum id veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus: sed ne apud nostros quidem colonos alia res uberior.Ut etiam M. Cato prodidit,qui consulenti, quam partem rei rusticae exercendo celeriter locupletari posset respondit: Si bene is pasceret;rursusque interrogant, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmavit: Si mediocriter pasceret.
pr.5
Ceterum de tam sapiente viro piget dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti, quidnam tertium in agricolatione quaestuosum esset, asseverasse, si quis vel male pasceret; cum praesertim maius dispendium sequatur inertem et inscium pastorem, quam prudentem diligentemque compendium.De secundo tamen responso dubium subvectando R: subiectando S: subtectando A. eandemque SA. id Lundström: in SA. sed S: et AR. re superior SAR. prodidit S: reddidit AR. posset S: possit AR. is pasceret Lundström: ipsasciret S: ipsas geret A. quidam SA. scium SAR. prudenti SAR. conpendium S2: conprendium S1A. a The author here derived iumentum from iuvare, to aid, and armentum from arare, to plough. In the latter case the non est, quin mediocrem negligentiam domini fructus pecoris exsuperet.