Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 5

12.2 omnem iniuriam sine noxa patitur. Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino, atque ita potandum dare: sic et ipsae valebunt, et pueri abundantia lactis confirmabuntur. Satio autem cytisi vel autumno circa idus Octobris, vel vere fieri potest.
12.3 Cum terram bene subegeris, areolas facito, ibique velut ocimi semen cytisi autumno serito. Plantas deinde vere disponito, ita ut inter se quoquoversus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere deponito, et stercoratam terram circumaggerato.
12.4 Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus: simulatque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebete Equo abunde est viridis pondo xv, bubus pondo vicena, ceterisque pecoribus pro portione virium.Potest ovibus add. edd. ex libro de Arboribus 28. 1: om. SAac. cum SAc: tum a. ovis post etiam add. SAc: iovis quod a. ipsa SAa: ipse c. equo edd.: aeque SA: eque ac. virium Aac: virum S. potest Ac: potes S: om. a. a Presumably at one feeding. etiam circa sepem agri satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile comprehcndit et iniuriam sustinet. Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et exemptum paleis permisceto.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme