Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 5

10.1 Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt.
10.2 Generatim autem dis- Post sed add. si SAac. nostra urina: natura SAac. servaturum SAac. misceatur ac: misatur SA. soli a: sol SAc. negare S: nccare Aac. ratio om. SAac. ponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.Ita sole pluviisve macerabitur, et quod
10.3 positum est cito comprehendet.At si eodem anno et scrobem facere et arbores serere properabis,minime autem duos menses scrobes fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si latiores patentioresque feceris,laetiores uberioresque fructus percipies.
10.4 Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme minusque aestate vaporis per angustum os penetret,etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.
10.5 Arbores raris intervallis serito, ut, cum creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris, nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi intervulseris: itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere convenit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme