Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 5

6.37 Sed ut densum arbustum commendabile fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit, pariter inutile et invenustum est. Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare. Cuius utriusque ratio consimilis est ei quam tradidimus. Atque haec de Italico arbusto satis praecepimus.
7.1 Est et alterum genus arbusti Gallici, quod vocatur rumpotinum. Id desiderat arborem humilem nec frondosam. Cui rei maxime videtur esse et rores ac: errores SA. dirrare SA: diradare a: durare c. nimis SAac. faceret SAac. commendabili SAac. post restituere add. vitem SAac: om. Pontedera. nec tam viviradice frequentare Gesner: que aut enectam viviradici frequenter S: quae aut nectam viviradici frequenter A: queat ut nectam viviradici frequenter ac. ut si SAac. sed om. SAac. ei om. SAac. a The text here is quite doubtful. idonea opulus1: ea est arbor como similis. Quin etiam cornus et carpinus et ornus non nunquam et salix a plerisque in hoc ipsum disponitur. Sed salix nisi aquosis locis, ubi aliae arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non est, quia vini saporem infestat. Potest etiam ulmus sic disponi, ut adhuc tenera decacuminetur, ne altitudinem quindecim pedum excedat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme