Book 5
5.17
Superest reliqua illa cultura prostratae vineae, quae nisi violentissimo caeli statu suscipi non debet. Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec unquam generosi saporis vinum praebet. Atque ubi regionis conditio solam eam culturam recipit,bipedaneis scrobibus malleolus deponitur. Qui cum egerminavit, ad unam materiam revocatur: eaque primo anno compescitur in duas gemmas: sequente deinde, cum palmites profudit, unus submittitur, ceteri decutiuntur. At ille qui submissus est, cum elusymnaci a: eluenaci c: et luennaci SA. ad ac: om. SA. andooccos SA: candos (corr. ocros) c: candos occos a. plus alimenti terram ac i eius alimenta tciri SA. recipit ac: recepit SA. compescitur edd.: conspicitur SAac. post unus add. cum SA. fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti iacens non excedat interordinii spatium.
5.18
Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae: nisi quod iacenti viti breviores materiae submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui. Sed post putationem, quam utique autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur in alterum interordinium: atque ita pars ea quae fuerat occupata vel foditur vel aratur, et cum exculta est, eandem vitem recipit, ut altera quoque pars excoli possit.