Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 5

5.11 Putationis autem ratio eadem est, quae in iugatis vitibus: uno tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur: pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt. In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum detrahitur, una aut altera tantummodo gemma relicta, quae ipsi trunco adhaeret.
5.12 Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest, cum vires terrae et fructum et materias valent praebere. Maxime autem aratris excolunt,qui sic formatas vineas habent, eamque rationem sequuntur detrahendi vitibus bracchia, quod ipsa capita sine ulla extantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt. Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme