Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 5

2.10 Si fuerit sex angulorum, in quadratos pedes sic redigitur. Esto hexagonum quoquo versus lineis pedum XXX. Latus unum in se multiplico. Tricies triceni fiunt DCCCC. Huius summae tertiam partem statuo CCC, eiusdem partem decumam XC. Fiunt CCCXC. Hi VIII in se multiplicati fiunt LXIV om. A. duco edd.: dico SAac. quadraginta ac: quadragies SA. utraque ac: utrumque SA. quadratos edd.: quadratus SA: quadrato ac. quinta et vigesima ac: nona SA. a Actually 4-57. b Half a scripulum is 50 square feet, 1/28 of a scripulum is 4 square feet, whereas the actual total is 44 square feet. Hoc sexies ducendum est, quoniam sex latera sunt, quae consummata efficiunt duo milia trecenteni et quadraginta. Tot igitur pedes quadratos esse dicemus. Itaque erit iugeri uncia dimidio scripulo et decima parte scripuli minus.
3.1 His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est. Duas etiam nune formulas praepositis adiciam,2 quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes cxx. In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero quot seminibus opus sit, eum quinum pedum spatia inter semina desiderantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme