Book 4
4.2
Nam vitis supina et velut recumbens in alveo deposita, postea quum ablaqueatur, vulneribus obnoxia est. Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque sauciat et non numquam praecidit. Meminerimus ergo usque ab imo scrobis solo rectum adminiculo sarmentum applicare et ita in summum perducere. Tum cetera, ut priore libro praecepimus. Ac deinde duabus gemmis super extantibus terram coaequare. Deinde malleolo inter ordines posito crebrisfossionibus4pastinatum resolvere atque in pulverem redigere.
4.3
Sic enim optime et viviradices et reliqua semina, quae deposuerimus, convalescent, simul ac tenera humus nullis herbis irrepentibus umorem stirpibus praebuerit, nec duritia soli novellas adhuc plantas velut arto vinculo compresserit.
5.1
Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto et velut recumbens om. SA. quum Gesn., Schn.: quam SAacM. Ac deinde] et SA, vett. edd. positionibus (fossionibus suprascr. S) SA. si mollis ac acM, et vulgo ante Schn. arcto M, et vulgo: alto SA: arto alto a: arceto c. crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat. Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque visum est, ex Calendis Martiis usque in Octobres tricesimo quoque die novella vineta confodere, omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reviviscunt, et vitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant.