Thesauros Literature technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Book 4

33.2 Seritur ab Novembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis. Nuces in ordinem semipedalibus; ordines autem quinum pedum spatiis dirarari SA, Sobel: disrarari aM, ei vulgo: disrari c. castrationem M, Ald., Gesn.: stipationem SAac, vett, edd., Schn., Sobel. refectio SAaM, Sobel: refodio c: resectio edd. velut indices calami SAac: indices velut calami M: calami velut indices vulgo. conficitur Aac: conficitur compescitur M. salicis SAa: salicti cM, edd. neque SA, Schn. solum et rubricosum om. 8A: et rubricosum om. a. nucē SA: nucem cM: crucem a. dirimuntur. In altitudinem dodrantis castanea depressis sulcis committitur. Qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam complanentur, breves harundines ab latere castanearum panguntur, ut per hos sationis indices tutius fodi et runcari possint.
33.3 Simul atque semina stilaverint, etiam bima transferri queunt, intervelluntur, ac bini pedes arbusculis vacui relinquuntur, ne densitas plantas emaciet. Spissius autem propter varios casus deponitur: nam interdum priusquam enascatur, aut siccitatibus nux inarescit, aut aquarum abundantia putrescit; interdum subterraneis animalibus sicuti muribus et talpis infestatur. Propter quae saepe novella castanetacalvescunt; atque ubi frequentanda sunt, melius ex vicino, si competit, mergi more pertica declinata propagatur, quam exempta reseritur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme