Book 4
31.2
Perticalis fere salix eundem agrum, quem viminalis, desiderat; melior tamen riguo provenit. Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum potius quam in lati- detrahit SAa. Nam cM, edd.: At a: ab SA, Sobel. commode SAa, Sobel: prospere commode (commodeque iii )cM: prospere vulgo. ideoque SAa: itaque vett. edd.: ideo vulgo. facienda SAa, vett. edd. loco Aac, edd. ante Schn. mergis SAacM, Ald., Gesn. sic vulgo: curvata et defossa cacumina SAacM, vett. edd. ramorum om. SA. tudinem evocetur. Sic culta quarto demum anno caeditur. Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra duos pedes, ut e trunco fruticet et in bracchia velut humilis vinea disponatur; si tamen siccior fuerit ager, bima potius resecabitur.
32.1
Harundo minus alto 2 pastinato, melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit vivacissima nec recuset ullum locum, prosperius resoluto quam denso; umido, quam sicco; vallibus, quam clivis; 3 fluminum ripis, et limitibus ac vepribus 4 commodius quam mediis agris deponitur.